- GLARONA
- GLARONAaemulus urbium vicus, vulgo Glari vel Glarus, unde toti ditioni nomen; quae vallis est iuxta Limagum fluv. non admodum ampla, longitudine trium mill. Germ. cincta tribus partibus, altissimis Alpibus: a Mer. et Or. Rhaetos, ab Occ. Urios et Suitios attingens, a Sept. castra Rhaetica, va Limagus vallemd egreditur. Haec regio olim Monasterio Seconiensi fuit obnoxia, donata S. Fridolino ab Urso et Landolpho fratribus, huic decimae et constituti reditus solvebantur, censusqueve certorum fundorum: Ceterum ab actionibus et vectigalibus liberis, vivebant suis legibus, Senatum ex civibus habebant, cuius tamen electio penes Abbatissam erat; sicut Advocatia coenobii et Glaronensium penes Imp. Rom. quae dein a Friderico Aenobarbo Othoni Palatino Burgundiae data, postmodum a Burgundis ad Habespurgios pervenit. Quo titulo cum Albertus Rudolph I. Imp. fil. imperium in Glaronenses sibi vindicaret, nobiliores quaedam familiae, patriâ desertâ, aliae Uriam, aliae Tigurum commigrarunt. Post quae Austrii vires nacti, Suandium Baronem illis in locis potentem ae gratum pepulêre, bonisqueve eius sibi vindicatis, iura quoque Maioratus Glaronensis ad se transtulêre, et quod bactenus inauditum, praefectos in regionem misêre, qui populo praeessent illique ius dicerent. Horum imperia cum aspera et insolentiae plena essent, incolae, odio Austriorum, Helvetiis, post Tigurinos in foedus receptos et spem pacis cum Austriacis praecisam, Glaronensem regionem occupare statuentibus, ultro se dedidêrunt, et eodem cum Tigurinis A.C. 1351. in foedus recepti sunt, octavo inter Cantones loco. Ab eo tempore, vallem cetera undiqueve montibus altisfimis cinctam, prope vicum Naefelium, quâ liber in illam aditus paret, muro follaque clausêre, ut contra Austrios se eo melius tuerentur. Sequenti anno Waltherus a Stadio, qui nuper Glaronensium fuerat praefectus, hos Austriis rursus subiecturus, victus ab incolis, cum multis e nobilitate occubuit, die 2. Febr. Postea bello inter Pagos et Leopoldum Austriae ducem, qui ad Sempacium victus est, A.C. 1386. d. 9. Iun. exorto, medio mense Augusto Glaronenses cum Tigurinis, Suitiis et Uriis, opp. Vesenam occuparunt, ad ostia lacus Rivarii situm: ubi proditione caeso praesidio Glaronensium, A.C. 1387. Austrii cum exercitu XV. M. ad Navalia movêrunt, vallo regionis perrupto: quibus e Glaronensibus 350. solum homines, triginta Suitiis aucti tanto successu se opposuêrunt, ut 3000. hostium caesis, praeter eos, vi lacu Rivario hausti, victoriam in omne aevum memorabilem reportaverint; et celebrant quotannis posteri hane Nepheliam victoriam sollenni pompâ, Mense Aprili, feriâ quartâ primae septimanae. Sic hostibus superatis, et arcibus septem, quae ibi eminentissimae fortissimaequeve erant, disiectis, libertatem ad haec usque tempora feliciter conservarunt, egrgiâ Confoederatis plurimis in locis operâ praestitâ. Ceterum ingenia felicissima hic Pagus profert; Hinc enim Arbogastus Strub, Academiae Viennensis insigne decus, Aegidius Tschudiu, vir clarissimus, Henricus Glareanus Poeta Laureatus, Henricus Schulius prioris ex sorore nepos, in Mathematicis artibus non mediocriter versatus, aliique prodiêre. Incolae partim Reformati, (annuntiante Evangelium hîc Huldrico Zuinglio, iam A.C. 1515. biennio antequam Lutherus in Saxonia surgeret) partim Pontificii sunt: Vide Simler. et Gullim. de Rep. Helv. Stumpf. Chron. Helv. etc. et in voce Suanetes. De patria sua ita Glareanus, in Paneg. Helvetiae:Tu quoque Limagiana gravi gens inclita bello,Et libertatis vindex, temeraria RheniBella teris gladio, dirosque explosa tyrannos,Culmineque eductas in sidera disicis arces:Plurima maiorum tibi sunt exempla tuorum.Aspice dissecto Vesania Pergama muro,Quid patres potuêre tui, te aequare laboresMaiorum pulchrum est, demptasque ulciscier umbras.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.